Psalms 117

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius va 2dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius va 3dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius va 4dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius va 5de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus va 6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo va 7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos va 8bonum est confidere in Domino quam confidere in homine va 9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus va 10omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos va 11circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos va 12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos va 13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me va 14fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem va 15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum va 16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem va 17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini va 18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me va 19aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino va 20haec porta Domini iusti intrabunt in eam va 21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem va 22lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli va 23a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris va 24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea va 25o Domine salvum fac o Domine prosperare va 26benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini va 27Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris va 28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem va 29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

va

Copyright information for VulgJ